The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation, Volume 9 Asia, Part 2
Excerpt
Totum Imperium Imperatoris Grand Can distinctum est in 12. magnas prouincias, iuxta numerum duodecim filiorum primi Genitoris Can, quarum quælibet in se continet circiter 6. millia ciuitatum, præter villas non numeratas quæ sunt Velut ábsque numero. Habent et singulæ prouinciæ regem principalem, hoc est 12. reges prouinciales, et horum quisque sub se reges Insularum plurimos, alij 50. alij centum, alij plures, qui omnes et singuli subiectissimè obediunt Grand Can Imperatori. Harum prouinciarum maior, et nobilior dícitur Cathay, qui consistit in Asia profunda. Tres enim sunt Asiæ, scilicet quæ profunda dicitur, et Asia dicta maior quæ nobis est satis propinquior et tertia minor intra quam est Ephesus beati Ioannis Euangelistæ sepultura, de qua habes in præcedentibus. Audistis statum magnatum et nobilium esse permagnificum, et gloriosum, sed sciatis longè secus esse apud communes et priuatos homines tam in ciuitatibus quam in forensibus totius Tartariae. In prouincijs autem Cathay habetur tantum de mercimonijs specierum, et de operibus sericosis; quòd multis facilius acquirere esset praetiosum indumentam, quàm camisium de lino. Vnde et quicunque sunt alicuius honestatis non carent desuper precioso vestimento.